Bar Hebraeus, Ecclesiasticum, III, 147 : v. 710 : Denha II, métropolite de Tikrit (688-728) édifie une église Mar Ahudemmeh, v. 1170 n-è

Post obitum senis Mar Joannis, episcopi convenerunt Tagriti et maphrianum ordinarunt virum quemdam nomine Denham, die 13 a mensis Adar anni 999 (13/03/688)

Patriarcham adire eglexerunt, eo quod is sine ipsorum consensu et ad verbum solum monachorum rebellium metropolitan isisset ad ccenobium.

Denha autem Tagriti novam exstruxit ecclesiam Mar Achudemse nuncupatam, eamque inter primatiales tertiam esse voluit. 

Interim Julianus patriarcha perpetuo literas amore plenas ad episcopos et optimates Tagritenses mittebat, ut sedi Antiochenas iterum unirentcr; Denha vero maphrianus unionem totis viribus impediebat; idcirco maphriano infensi facti sunt cum episcopi nonnulli turn etiam Tagritenses; ille igitur etsi invitus ad patriarcham perrexit. Comitati sunt ipsum episcopi illi adversi, eumque coram patriarcha accusarunt atque ei reditum in Orientem interdixerunt.

Petuit ille monasterium Kenserinense ibique degit ; synodus autem statuit ut Bacchus, Akuke episcopus, ejus dioecesin rogeret. Porro Denha cum biermii spatio in monasterio fuisset, quosdani ex Tagritensibus sibi per epistolas conciliavit; interea vero patriarchs Julian us obicrat ; et praefectus est Elias e Guba Baraia qui maphrianum Tagriti restituit; inio patriarcha ipse Tagritum petiit et, fidelibus cum maphriano conciliatis, ad sedem suam reversus est.